|
[1] mulieris bonae beatus vir numerus enim annorum illorum duplex
[2] mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit
[3] pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis
[4] divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus illorum hilaris
[5] a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit
[6] delatura civitatis et collectio populi
[7] et calumniam mendacem super mortem omnia gravia
[8] dolor cordis et luctus mulier zelotypa
[9] in muliere infideli flagellum linguae omnibus communicans
[10] sicut boum iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem
[11] mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo illius non contegetur
[12] fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur
[13] in filia non avertente se firma custodiam ne inventa occasione utatur se
[14] ab omni inreverentia oculis cave et ne mireris si te neglexerit
[15] sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat
[16] gratia mulieris sedulae delectabit virum suum et ossa illius inpinguabit
[17] disciplina illius datus Dei
[18] mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditae animae
[19] gratia super gratiam mulier sancta et pudorata
[20] omnis autem ponderatio non est digna continentis animae
[21] sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius
[22] lucerna splendens super candelabrum sanctum et species faciei super aetatem stabilem
[23] columnae aureae super bases argenteas et pedes firmi super plantas stabilis mulieris
[24] fundamenta aeterna super petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sanctae
[25] in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia mihi advenit
[26] vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus contemptus
[27] et qui transgreditur a iustitia ad peccatum Deus paravit eum ad rompheam
[28] duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt difficile exuitur negotians a neglegentia et non iustificabitur caupo a peccatis labiae
|