|
[1] vana spes et mendacium insensato viro et somnia extollunt inprudentes
[2] quasi qui adprehendit umbram et persequitur ventum sic et qui adtendit ad visa mendacia
[3] hoc secundum hoc visio somniorum ante faciem hominis similitudo hominis
[4] ab inmundo quid mundabitur et a mendace quid verum dicetur
[5] divinatio erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium vanitas est
[6] et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum
[7] multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis
[8] sine mendacio consummabitur verbum et sapientia in ore fidelis conplanabitur
[9] qui non temptatus est quid scit vir in multis expertus cogitavit multa et qui multa didicit enarrabit intellectum
[10] qui non est expertus pauca recognoscit qui autem in multis factus est multiplicabit malitiam
[11] []
[12] multa vidi errando et plurimas verborum consuetudines
[13] aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa et liberatus sum gratia Dei
[14] spiritus timentium Deum quaeretur et in respectu illius benedicentur
[15] spes enim illorum in salvantem illos et oculi Dei in diligentes se
[16] qui timet Dominum nihil trepidabit et non pavebit quoniam ipse est spes eius
[17] timentis Dominum beata est anima eius
[18] ad quem respicit et quis est fortitudo eius
[19] oculi Domini super timentes eum protector potentiae firmamentum virtutis tegimen ardoris et umbraculum meridiani
[20] et precatio offensionis et adiutorium casus exaltans animam et inluminans oculos dans sanitatem vitam et benedictionem
[21] immolans ex iniquo oblatio est maculata et non sunt beneplacitae subsannationes iniustorum
[22] Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae
[23] dona iniquorum non probat Altissimus in oblationibus iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis
[24] qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui victimat filium in conspectu patris sui
[25] panis egentium vita pauperis est qui defraudat illum homo sanguinis
[26] qui aufert in sudore panem quasi qui occidit proximum suum
[27] qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercedem mercennario
[28] unus aedificans et unus destruens quid prodest illis nisi labor
[29] unus orans et unus maledicens cuius vocem exaudiet Deus
[30] qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum quid proficit lavatione illius
[31] sic homo qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem faciens quid proficit humiliando se orationem illius quis exaudiet
|