|
[1] occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium
[2] cogitationes eorum et timores cordis adinventio expectationis et dies finitionis
[3] residentes super sedem gloriosam usque ad humiliatum in terra et cinere
[4] ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis iracundia perseverans et contentio
[5] et in tempore refectionis in cubile somnus noctis inmutat scientiam eius
[6] modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in die respectus
[7] conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad nullum timorem
[8] cum omni carne ab homine usque ad pecus et super peccatores septuplum
[9] ad haec mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et contritio et flagella
[10] super iniquos creata sunt haec omnia et propter illos factus est cataclysmus
[11] omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae omnes in mare convertentur
[12] omne munus et iniquitas delebitur et fides in saeculum stabit
[13] substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia manebunt
[14] in aperiendo manus suas laetabitur sic praevaricatores in consummatione tabescent
[15] nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices inmundae super cacumen petrae sonant
[16] viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omnem faenum evelletur
[17] gratia sicut paradisus in benedictionibus et misericordia in saeculo permanet
[18] vita sibi sufficientis operarii condulcabitur et in ea invenies thesaurum
[19] fili aedificatio civitatis confirmabit nomen et super haec mulier inmaculata conputatur
[20] vinum et musica laetificant cor et super utraque dilectio sapientiae
[21] tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam et super utraque lingua suavis
[22] gratiam et speciem desiderabit oculus tuus et super hoc viride sationis
[23] amicus et sodalis in tempore convenientes et super utrosque mulier cum viro
[24] fratres in adiutorium in tempore tribulationis et super eos misericordia liberabit
[25] aurum et argentum constituet pedem et super utrumque consilium beneplacitum
[26] facultates et virtutes exaltant cor et super haec timor Domini
[27] non est in timore Domini minoratio et non est in eo inquirere adiutorium
[28] timor Domini sicut paradisus benedictionis et super omnem gloriam operuerunt illum
[29] fili in tempore vitae tuae ne indigeas melius est enim mori quam indigere
[30] vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis
[31] vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se
[32] in ore inprudentis condulcabitur inopia et in ventre eius ignis ardebit
|