|
[1] qui vivit in aeternum creavit omnia simul Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum
[2] quis sufficit enarrare opera illius
[3] quis enim investigabit magnalia eius
[4] virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiciet enarrare misericordiam eius
[5] non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei
[6] cum consummaverit homo tunc incipit et cum quieverit operabitur
[7] quid homo et quae gratia illius et quid bonum aut quid nequam illius
[8] numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttae aquae a mare et sicut calculus harenae sic exigui anni in die aevi
[9] propter hoc patiens est Deus in illis et effudit super eos misericordiam suam
[10] vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est
[11] ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam aequitatis
[12] miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem Dei super omnem carnem
[13] qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor gregem suum
[14] misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis eius
[15] fili in bonis non des querellam et omni dato non des tristitiam verbi mali
[16] nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus
[17] nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine iustificato
[18] stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos
[19] ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris disce
[20] ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem
[21] ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende conversationem tuam
[22] non inpediaris operari semper et non veteris usque ad mortem iustificari quoniam merces Dei manet in aeternum
[23] ante orationem praepara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum
[24] memento irae in die consummationis et tempus retributionis in conversatione facies
[25] memento paupertatis in tempore abundantiae et necessitatem paupertatis in die divitiarum
[26] a mane usque ad vesperam mutatur tempus et haec omnia citata in oculis Dei
[27] homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum adtendet ab inertia
[28] omnis astutus agnovit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem
[29] sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et inploraverunt proverbia et iudicia
[30] de continentia animae post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere
[31] si praestes animae tuae concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis
[32] ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim commissio illorum
[33] ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuae vitae
|