|
[1] altitudinis firmamentum pulchritudo est species caeli in visione gloriae
[2] sol in aspectu adnuntians in exitu vas admirabile opus Excelsi
[3] in meridiano exuret terram in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris
[4] tripliciter sol exurens montes radios igneos exsuflans et refulgens radiis suis obcaecat oculos
[5] magnus Dominus qui fecit illum et in sermonibus eius festinavit iter
[6] et luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et signum aevi
[7] a luna signum diei festi luminare quod minuitur in consummatione
[8] mensis secundum nomen eius est crescens admirabiliter in consummatione
[9] vas castrorum in excelsis in firmamento caeli resplendens
[10] species caeli gloriosa stellarum mundum inluminans in excelsis Dominus
[11] in verbis Sancti stabunt ad iudicium et non exardescent in vigiliis suis
[12] vide arcum et benedic qui fecit illum valde speciosus est in splendore suo
[13] gyravit caelum in circuitu gloriae suae manus Excelsi aperuerunt illum
[14] imperio suo adceleravit nivem et adcelerat coruscationes emittere iudicii sui
[15] propterea aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulae sicut aves
[16] in magnitudine sua posuit nubes et confracti sunt lapides grandinis
[17] in conspectu eius commovebuntur montes et in voluntate eius adspirabit notus
[18] vox tonitrui eius exprobravit terram tempestas aquilonis et congregatio spiritus
[19] sicut avis deponens ad sedendum aspargit nivem et sicut lucusta demergens descensus eius
[20] pulchritudinem coloris eius admirabitur oculus et super imbrem eius expavescet cor
[21] gelum sicut salem effundet super terram et dum gelaverit fiet tamquam cacumina tribuli
[22] frigidus ventus aquilo flabit et gelabit cristallus ab aqua super omnem congregationem aquarum requiescet et sicut lorica induet se aquis
[23] devorabit montes et exuret desertum et extinguet viridem sicut ignem
[24] medicina omnium in festinationem nebulae ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum
[25] in sermone eius silebit ventus et plantavit illum Dominus Iesus
[26] qui navigat mare enarrat periculum eius et audientes auribus non admirabimur
[27] illic praeclara et mirabilia opera varia genera bestiarum et omnium pecorum et creatura beluarum
[28] propter ipsum confirmatus est itineris finis et in sermone eius conposita sunt omnia
[29] multa dicemus et deficiemus verbis consummatio autem sermonum ipse est in omnibus
[30] gloriantes ad quid valebimus ipse enim Omnipotens super omnia opera sua
[31] terribilis Dominus et magnus vehementer
[32] quantumcumque potueritis supervalebit adhuc et admirabilis magnificentia eius
[33] benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis maior est enim omni laude
[34] exaltantes eum replemini virtute ne laboretis non enim habebitis
[35] quis vidit eum et enarrabit et quis magnificabit eum sicut est ab initio
[36] multa abscondita sunt maiora horum pauca enim vidimus operum eius
[37] omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam
|