|
[1] visio Isaiae filii Amos quam vidit super Iudam et Hierusalem in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda
[2] audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me
[3] cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui Israhel non cognovit populus meus non intellexit
[4] vae genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israhel abalienati sunt retrorsum
[5] super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem omne caput languidum et omne cor maerens
[6] a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo
[7] terra vestra deserta civitates vestrae succensae igni regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut in vastitate hostili
[8] et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario sicut civitas quae vastatur
[9] nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus
[10] audite verbum Domini principes Sodomorum percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrae
[11] quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus plenus sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui
[12] cum veneritis ante conspectum meum quis quaesivit haec de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis
[13] ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram iniqui sunt coetus vestri
[14] kalendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea facta sunt mihi molesta laboravi sustinens
[15] et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestrae sanguine plenae sunt
[16] lavamini mundi estote auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse
[17] discite benefacere quaerite iudicium subvenite oppresso iudicate pupillo defendite viduam
[18] et venite et arguite me dicit Dominus si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana erunt
[19] si volueritis et audieritis bona terrae comedetis
[20] quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est
[21] quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena iudicii iustitia habitavit in ea nunc autem homicidae
[22] argentum tuum versum est in scoriam vinum tuum mixtum est aqua
[23] principes tui infideles socii furum omnes diligunt munera sequuntur retributiones pupillo non iudicant et causa viduae non ingreditur ad eos
[24] propter hoc ait Dominus exercituum Fortis Israhel heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis
[25] et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stagnum tuum
[26] et restituam iudices tuos ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus post haec vocaberis civitas iusti urbs fidelis
[27] Sion in iudicio redimetur et reducent eam in iustitia
[28] et conteret scelestos et peccatores simul et qui dereliquerunt Dominum consumentur
[29] confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt et erubescetis super hortis quos elegeratis
[30] cum fueritis velut quercus defluentibus foliis et velut hortus absque aqua
[31] et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae et opus vestrum quasi scintilla et succendetur utrumque simul et non erit qui extinguat
|