|
[1] onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili
[2] visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci
[3] propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem
[4] emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum
[5] pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum
[6] haec enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet
[7] et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu
[8] et clamavit leo super specula Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus
[9] ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram
[10] tritura mea et fili areae meae quae audivi a Domino exercituum Deo Israhel adnuntiavi vobis
[11] onus Duma ad me clamat ex Seir custos quid de nocte custos quid de nocte
[12] dixit custos venit mane et nox si quaeritis quaerite convertimini venite
[13] onus in Arabia in saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim
[14] occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti
[15] a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii inminentis a facie arcus extenti a facie gravis proelii
[16] quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar
[17] et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est
|
|
|
|