God's revenge against the enemies of his church. The happiness of the heavenly Jerusalem.
1 Vae qui praedaris! nonne et ipse praedaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? Cum consummaveris depraedationem, depraedaberis; cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.
2 Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus; esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis.
3 A voce angeli fugerunt populi, et ab exaltatione tua dispersae sunt gentes.
4 Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus, velut cum fossae plenae fuerint de eo.
5 Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso; implevit Sion judicio et justitia.
6 Et erit fides in temporibus tuis : divitiae salutis sapientia et scientia; timor Domini ipse est thesaurus ejus.
7 Ecce videntes clamabunt foris; angeli pacis amare flebunt.
8 Dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam : irritum factum est pactum, projecit civitates, non reputavit homines.
9 Luxit et elanguit terra; confusus est Libanus, et obsorduit : et factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan, et Carmelus.
10 Nunc consurgam, dicit Dominus; nunc exaltabor, nunc sublevabor.
11 Concipietis ardorem, parietis stipulam; spiritus vester ut ignis vorabit vos.
12 Et erunt populi quasi de incendio cinis; spinae congregatae igni comburentur.
13 Audite, qui longe estis, quae fecerim; et cognoscite, vicini, fortitudinem meam.
14 Conterriti sunt in Sion peccatores; possedit tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?
15 Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum.
16 Iste in excelsis habitabit; munimenta saxorum sublimitas ejus : panis ei datus est, aquae ejus fideles sunt.
17 Regem in decore suo videbunt oculi ejus, cernent terram de longe.
18 Cor tuum meditabitur timorem : ubi est litteratus? ubi legis verba ponderans? ubi doctor parvulorum?
19 Populum impudentem non videbis, populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguae ejus, in quo nulla est sapientia.
20 Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostrae : oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit; nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur :
21 quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster : locus fluviorum rivi latissimi et patentes : non transibit per eum navis remigum, neque trieris magna transgredietur eum.
22 Dominus enim judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos.
23 Laxati sunt funiculi tui, et non praevalebunt; sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas. Tunc dividentur spolia praedarum multarum; claudi diripient rapinam.
24 Nec dicet vicinus : Elangui; populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.
|