The infidelity of the Jews: their idolatry. Promises to humble penitents.
[1] Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiae colliguntur, quia non est qui intelligat, a facie enim malitiae collectus est justus.
[2] Veniat pax, requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua.
[3] Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariae.
[4] Super quem lusistis? super quem dilatastis os, et ejecistis linguam? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax,
[5] qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum; immolantes parvulos in torrentibus, subter eminentes petras?
[6] In partibus torrentis pars tua, haec est sors tua; et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his non indignabor?
[7] Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti ut immolares hostias.
[8] Et post ostium, et retro postem, posuisti memoriale tuum. Quia juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum; et pepigisti cum eis foedus; dilexisti stratum eorum manu aperta.
[9] Et ornasti te regi unguento, et multiplicasti pigmenta tua. Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos.
[10] In multitudine viae tuae laborasti; non dixisti : Quiescam. Vitam manus tuae invenisti; propterea non rogasti.
[11] Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo? Quia ego tacens et quasi non videns, et mei oblita es.
[12] Ego annuntiabo justitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi.
[13] Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus, tollet aura. Qui autem fiduciam habet mei, haereditabit terram, et possidebit montem sanctum meum.
[14] Et dicam : Viam facite, praebete iter; declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei.
[15] Quia haec dicit Excelsus, et Sublimis, habitans aeternitatem, et sanctum nomen ejus, in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu : ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum.
[16] Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam.
[17] Propter iniquitatem avaritiae ejus iratus sum, et percussi eum. Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum; et abiit vagus in via cordis sui.
[18] Vias ejus vidi, et sanavi eum; et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi, et lugentibus ejus.
[19] Creavi fructum labiorum pacem; pacem ei qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum.
[20] Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum.
[21] Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.
|