|
[1] onus vallis Visionis quidnam tibi quoque est quia ascendisti et tu omnis in tecta
[2] clamoris plena urbs frequens civitas exultans interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello
[3] cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter procul fugerunt
[4] propterea dixi recedite a me amare flebo nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei
[5] dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum Domino Deo exercituum in valle Visionis scrutans murum et magnificus super montem
[6] et Aelam sumpsit faretram currum hominis equitis et parietem nudavit clypeus
[7] et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum et equites ponent sedes suas in porta
[8] et revelabitur operimentum Iudae et videbis in die illa armamentarium domus saltus
[9] et scissuras civitatis David videbitis quia multiplicatae sunt et congregastis aquas piscinae inferioris
[10] et domos Hierusalem numerastis et destruxistis domos ad muniendum murum
[11] et lacum fecistis inter duos muros et aquam piscinae veteris et non suspexistis ad eum qui fecerat eam et operatorem eius de longe non vidistis
[12] et vocavit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum ad calvitium et ad cingulum sacci
[13] et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos et iugulare arietes comedere carnes et bibere vinum comedamus et bibamus cras enim moriemur
[14] et revelata est in auribus meis Domini exercituum si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituum
[15] haec dicit Dominus Deus exercituum vade ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo ad Sobnam praepositum templi
[16] quid tu hic aut quasi quis hic quia excidisti tibi hic sepulchrum excidisti in excelso memoriam diligenter in petra tabernaculum tibi
[17] ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinacius et quasi amictum sic sublevabit te
[18] coronans coronabit te tribulatione quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ibi morieris et ibi erit currus gloriae tuae ignominia domus Domini tui
[19] et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te
[20] et erit in die illa vocabo servum meum Eliachim filium Helciae
[21] et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo confortabo eum et potestatem tuam dabo in manu eius et erit quasi pater habitantibus Hierusalem et domui Iuda
[22] et dabo clavem domus David super umerum eius et aperiet et non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat
[23] et figam illum paxillum in loco fideli et erit in solium gloriae domui patris sui
[24] et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius vasorum diversa genera omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum
[25] in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et peribit quod pependerat in eo quia Dominus locutus est
|