Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Prophecy Of Isaias (Isaiah) | >
< previous | Chapter 6 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66

[1] in anno quo mortuus est rex Ozias vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum et ea quae sub eo erant implebant templum [2] seraphin stabant super illud sex alae uni et sex alae alteri duabus velabant faciem eius et duabus velabant pedes eius et duabus volabant [3] et clamabant alter ad alterum et dicebant sanctus sanctus sanctus Dominus exercituum plena est omnis terra gloria eius [4] et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis et domus impleta est fumo [5] et dixi vae mihi quia tacui quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et Regem Dominum exercituum vidi oculis meis

[6] et volavit ad me unus de seraphin et in manu eius calculus quem forcipe tulerat de altari [7] et tetigit os meum et dixit ecce tetigit hoc labia tua et auferetur iniquitas tua et peccatum tuum mundabitur [8] et audivi vocem Domini dicentis quem mittam et quis ibit nobis et dixi ecce ego sum mitte me [9] et dixit vade et dices populo huic audite audientes et nolite intellegere et videte visionem et nolite cognoscere [10] excaeca cor populi huius et aures eius adgrava et oculos eius claude ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanem eum

[11] et dixi usquequo Domine et dixit donec desolentur civitates absque habitatore et domus sine homine et terra relinquetur deserta [12] et longe faciet Dominus homines et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae [13] et adhuc in ea decimatio et convertetur et erit in ostensionem sicut terebinthus et sicuti quercus quae expandit ramos suos semen sanctum erit id quod steterit in ea

< previous | Chapter 6 | next >