Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 14   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

The restoration of Israel after their captivity. The parable or song insulting over the king of Babylon. A prophecy against the Philistines.

[1] Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israel, et requiescere eos faciet super humum suam; adjungetur advena ad eos, et adhaerebit domui Jacob. [2] Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum; et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancillas : et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos. [3] Et erit in die illa : cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura qua ante servisti, [4] sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices : Quomodo cessavit exactor; quievit tributum? [5] Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium,

[6] caedentem populos in indignatione plaga insanabili, subjicientem in furore gentes, persequentem crudeliter. [7] Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est et exsultavit; [8] abietes quoque laetatae sunt super te, et cedri Libani : ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos. [9] Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui; suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum. [10] Universi respondebunt, et dicent tibi : Et tu vulneratus es sicut et nos; nostri similis effectus es.

[11] Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum; subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. [12] Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes? [13] Qui dicebas in corde tuo : In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis; [14] ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo? [15] Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci.

[16] Qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient : Numquid iste est vir qui conturbavit terram, qui concussit regna, [17] qui posuit orbem desertum, et urbes ejus destruxit, vinctis ejus non aperuit carcerem? [18] Omnes reges gentium universi dormierunt in gloria, vir in domo sua; [19] tu autem projectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum. [20] Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti : non vocabitur in aeternum semen pessimorum.

[21] Praeparate filios ejus occisioni, in iniquitate patrum suorum : non consurgent, nec haereditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum. [22] Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum; et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus; [23] et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum. [24] Juravit Dominus exercituum, dicens : Si non, ut putavi, ita erit; et quomodo mente tractavi, [25] sic eveniet : ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum; et auferetur ab eis jugum ejus, et onus illius ab humero eorum tolletur.

[26] Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram; et haec est manus extenta super universas gentes. [27] Dominus enim exercituum decrevit; et quis poterit infirmare? et manus ejus extenta; et quis avertet eam? [28] In anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud : [29] Ne laetaris, Philisthaea omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui; de radice enim colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem. [30] Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent; et interire faciam in fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam.

[31] Ulula, porta; clama civitas; prostrata est Philisthaea omnis; ab aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen ejus. [32] Et quid respondebitur nuntiis gentis? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi ejus.

< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 14   next >