Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 45   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

A prophecy of Cyrus, as a figure of Christ, the great deliverer of God's people.

[1] Haec dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo januas, et portae non claudentur : [2] ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo; portas aereas conteram, et vectes ferreos confringam; [3] et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israel, [4] propter servum meum Jacob, et Israel, electum meum; et vocavi te nomine tuo : assimilavi te, et non cognovisti me. [5] Ego Dominus, et non est amplius; extra me non est Deus; accinxi te, et non cognovisti me;

[6] ut sciant hi qui ab ortu solis et qui ab occidente, quoniam absque me non est : ego Dominus, et non est alter; [7] formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum : ego Dominus faciens omnia haec. [8] Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul : ego Dominus creavi eum. [9] Vae qui contradicit fictori suo, testa de samiis terrae! Numquid dicet lutum figulo suo : Quid facis, et opus tuum absque manibus est? [10] Vae qui dicit patri : Quid generas? et mulieri : Quid parturis?

[11] Haec dicit Dominus, Sanctus Israel, plastes ejus : Ventura interrogate me; super filios meos et super opus manuum mearum mandate mihi. [12] Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego : manus meae tetenderunt caelos, et omni militiae eorum mandavi. [13] Ego suscitavi eum ad justitiam, et omnes vias ejus dirigam; ipse aedificabit civitatem meam, et captivitatem meam dimittet, non in pretio neque in muneribus, dicit Dominus Deus exercituum. [14] Haec dicit Dominus : Labor Aegypti, et negotiatio Aethiopiae, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus. [15] Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel, salvator.

[16] Confusi sunt, et erubuerunt omnes, simul abierunt in confusionem fabricatores errorum. [17] Israel salvatus est in Domino salute aeterna; non confundemini, et non erubescetis usque in saeculum saeculi. [18] Quia haec dicit Dominus creans caelos, ipse Deus formans terram et faciens eam, ipse plastes ejus; non in vanum creavit eam, ut habitaretur formavit eam : Ego Dominus, et non est alius. [19] Non in abscondito locutus sum, in loco terrae tenebroso; non dixi semini Jacob frustra : Quaerite me; ego Dominus loquens justitiam, annuntians recta. [20] Congregamini, et venite, et accedite simul qui salvati estis ex gentibus : nescierunt qui levant lignum sculpturae suae, et rogant deum non salvantem.

[21] Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc praedixit illud? Numquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me? Deus justus, et salvans non est praeter me. [22] Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terrae, quia ego Deus, et non est alius. [23] In memetipso juravi; egredietur de ore meo justitiae verbum, et non revertetur : [24] quia mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua. [25] Ergo in Domino, dicet, meae sunt justitiae et imperium; ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.

[26] In Domino justificabitur, et laudabitur omne semen Israel.

< previous   Prophecy Of Isaias (Isaiah)   next >
< previous   Chapter 45   next >