Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Prophecy Of Isaias (Isaiah) | >
< previous | Chapter 38 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66

[1] in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei haec dicit Dominus dispone domui tuae quia morieris tu et non vives [2] et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum [3] et dixit obsecro Domine memento quaeso quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno [4] et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens [5] vade et dic Ezechiae haec dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos

[6] et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam eam [7] hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est [8] ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat [9] scriptura Ezechiae regis Iuda cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua [10] ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum

[11] dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit [12] generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me [13] sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me [14] sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro me [15] quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae

[16] Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me [17] ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea [18] quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam [19] vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam [20] Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini

[21] et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus et sanaretur [22] et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini

< previous | Chapter 38 | next >