|
[1] ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquae
[2] fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum et senem
[3] principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici
[4] et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis
[5] et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem
[6] adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua
[7] respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi
[8] ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos maiestatis eius
[9] agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala
[10] dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum suarum comedet
[11] vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei
[12] populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres dominatae sunt eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant
[13] stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos
[14] Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra
[15] quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum
[16] et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant
[17] decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit
[18] in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et lunulas
[19] et torques et monilia et armillas et mitras
[20] discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola et inaures
[21] et anulos et gemmas in fronte pendentes
[22] et mutatoria et pallia et linteamina et acus
[23] et specula et sindones et vittas et theristra
[24] et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium
[25] pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in proelio
[26] et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit
|