|
[1] et dixit Dominus ad me sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito praedare
[2] et adhibui mihi testes fideles Uriam sacerdotem et Zacchariam filium Barachiae
[3] et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen eius Adcelera spolia detrahere Festina praedari
[4] quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum
[5] et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens
[6] pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae quae vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliae
[7] propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam eius et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius
[8] et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae o Emmanuhel
[9] congregamini populi et vincimini et audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini
[10] inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus
[11] haec enim ait Dominus ad me sicut in forti manu erudivit me ne irem in via populi huius dicens
[12] non dicatis coniuratio omnia enim quae loquitur populus iste coniuratio est et timorem eius ne timeatis neque paveatis
[13] Dominum exercituum ipsum sanctificate ipse pavor vester et ipse terror vester
[14] et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israhel in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem
[15] et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et inretientur et capientur
[16] liga testimonium signa legem in discipulis meis
[17] et expectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Iacob et praestolabor eum
[18] ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion
[19] et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis
[20] ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux
[21] et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum
[22] et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua
|