The general judgment of the wicked.
[1] Accedite, gentes, et audite; et populi, attendite : audiat terra, et plenitudo ejus; orbis, et omne germen ejus.
[2] Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam eorum : interfecit eos, et dedit eos in occisionem.
[3] Interfecti eorum projicientur, et de cadaveribus eorum ascendet foetor; tabescent montes a sanguine eorum.
[4] Et tabescet omnis militia caelorum, et complicabuntur sicut liber caeli : et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu.
[5] Quoniam inebriatus est in caelo gladius meus; ecce super Idumaeam descendet, et super populum interfectionis meae, ad judicium.
[6] Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum : victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom.
[7] Et descendent unicornes cum eis, et tauri cum potentibus; inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium.
[8] Quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion.
[9] Et convertentur torrentes ejus in picem, et humus ejus in sulphur; et erit terra ejus in picem ardentem.
[10] Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus ejus, a generatione in generationem desolabitur, in saecula saeculorum non erit transiens per eam.
[11] Et possidebunt illam onocrotalus et ericius; ibis et corvus habitabunt in ea : et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendiculum in desolationem.
[12] Nobiles ejus non erunt ibi; regem potius invocabunt, et omnes principes ejus erunt in nihilum.
[13] Et orientur in domibus ejus spinae et urticae, et paliurus in munitionibus ejus; et erit cubile draconum, et pascua struthionum.
[14] Et occurrent daemonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum; ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem.
[15] Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit, et fovit in umbra ejus; illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum.
[16] Requirite diligenter in libro Domini, et legite : Unum ex eis non defuit, alter alterum non quaesivit; quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus ejus ipse congregavit ea.
[17] Et ipse misit eis sortem, et manus ejus divisit eam illis in mensuram : usque in aeternum possidebunt eam; in generationem et generationem habitabunt in ea.
|