|
[1] utinam disrumperes caelos et descenderes a facie tua montes defluerent
[2] sicut exustio ignis tabescerent aquae arderent igni ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes turbarentur
[3] cum feceris mirabilia non sustinebimus descendisti et a facie tua montes defluxerunt
[4] a saeculo non audierunt neque auribus perceperunt oculus non vidit Deus absque te quae praeparasti expectantibus te
[5] occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur
[6] et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos
[7] non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostrae
[8] et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos
[9] ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos
[10] civitas sancti tui facta est deserta Sion deserta facta est Hierusalem desolata
[11] domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas
[12] numquid super his continebis te Domine tacebis et adfliges nos vehementer
|
|
|
|