God's favour to his church. The folly of idolatry. The people shall be delivered from captivity.
[1] Et nunc audi, Jacob, serve meus, et Israel, quem elegi.
[2] Haec dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus : Noli timere, serve meus Jacob, et rectissime, quem elegi.
[3] Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam : effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam;
[4] et germinabunt inter herbas, quasi salices juxta praeterfluentes aquas.
[5] Iste dicet : Domini ego sum; et ille vocabit in nomine Jacob; et hic scribet manu sua : Domino, et in nomine Israel assimilabitur.
[6] Haec dicit Dominus, rex Israel, et redemptor ejus, Dominus exercituum : Ego primus, et ego novissimus; et absque me non est Deus.
[7] Quis similis mei? vocet, et annuntiet; et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum; ventura et quae futura sunt annuntient eis.
[8] Nolite timere, neque conturbemini; ex tunc audire te feci et annuntiavi; vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim?
[9] Plastae idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur.
[10] Quis formavit deum, et sculptile conflavit ad nihil utile?
[11] Ecce omnes participes ejus confundentur, fabri enim sunt ex hominibus; convenient omnes, stabunt et pavebunt, et confundentur simul.
[12] Faber ferrarius lima operatus est, in prunis et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suae; esuriet et deficiet, non bibet aquam et lassescet.
[13] Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina, fecit illud in angularibus, et in circino tornavit illud, et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo;
[14] succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, quae steterat inter ligna saltus; plantavit pinum, quam pluvia nutrivit;
[15] et facta est hominibus in focum; sumpsit ex eis, et calefactus est; et succendit et coxit panes; de reliquo autem operatus est deum et adoravit; fecit sculptile, et curvatus est ante illud.
[16] Medium ejus combussit igni, et de medio ejus carnes comedit; coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit : Vah! calefactus sum, vidi focum;
[17] reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi; curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens : Libera me, quia deus meus es tu!
[18] Nescierunt, neque intellexerunt; obliti enim sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo.
[19] Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant : Medietatem ejus combussi igni, et coxi super carbones ejus panes; coxi carnes et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam? ante truncum ligni procidam?
[20] Pars ejus cinis est; cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam, neque dicet : Forte mendacium est in dextera mea.
[21] Memento horum Jacob, et Israel, quoniam servus meus es tu. Formavi te; servus meus es tu, Israel, ne obliviscaris mei.
[22] Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua; revertere ad me, quoniam redemi te.
[23] Laudate, caeli, quoniam misericordiam fecit Dominus; jubilate, extrema terrae; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus, quoniam redemit Dominus Jacob, et Israel gloriabitur.
[24] Haec dicit Dominus, redemptor tuus, et formator tuus ex utero : Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens caelos solus, stabiliens terram, et nullus mecum;
[25] irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens; convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens;
[26] suscitans verbum servi sui et consilium nuntiorum suorum complens; qui dico Jerusalem : Habitaberis; et civitatibus Juda : Aedificabimini, et deserta ejus suscitabo;
[27] qui dico profundo : Desolare, et flumina tua arefaciam;
[28] qui dico Cyro : Pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis; qui dico Jerusalem : Aedificaberis; et templo : Fundaberis.
|