|
[1] in die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda urbs fortitudinis nostrae salvator ponetur in ea murus et antemurale
[2] aperite portas et ingrediatur gens iusta custodiens veritatem
[3] vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus
[4] sperastis in Domino in saeculis aeternis in Domino Deo forti in perpetuum
[5] quia incurvabit habitantes in excelso civitatem sublimem humiliabit humiliabit eam usque ad terram detrahet eam usque ad pulverem
[6] conculcabit eam pes pedes pauperis gressus egenorum
[7] semita iusti recta est rectus callis iusti ad ambulandum
[8] et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae
[9] anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te cum feceris iudicia tua in terra iustitiam discent habitatores orbis
[10] misereamur impio et non discet iustitiam in terra sanctorum inique gessit et non videbit gloriam Domini
[11] Domine exaltetur manus tua et non videant videant et confundantur zelantes populi et ignis hostes tuos devoret
[12] Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus es nobis
[13] Domine Deus noster possederunt nos domini absque te tantum in te recordemur nominis tui
[14] morientes non vivant gigantes non resurgant propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum
[15] indulsisti genti Domine indulsisti genti numquid glorificatus es elongasti omnes terminos terrae
[16] Domine in angustia requisierunt te in tribulatione murmuris doctrina tua eis
[17] sicut quae concipit cum adpropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua Domine
[18] concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutes non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terrae
[19] vivent mortui tui interfecti mei resurgent expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere quia ros lucis ros tuus et terram gigantum detrahes in ruinam
[20] vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua super te abscondere modicum ad momentum donec pertranseat indignatio
[21] ecce enim Dominus egreditur de loco suo ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos
|