Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Prophecy Of Isaias (Isaiah) | >
< previous | Chapter 32 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66

[1] ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt [2] et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta [3] non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt [4] et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane [5] non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior

[6] stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat [7] fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium [8] princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit [9] mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum [10] post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet

[11] obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros [12] super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili [13] super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis [14] domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum [15] donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur

[16] et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebit [17] et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum [18] et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta [19] grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas [20] beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini

< previous | Chapter 32 | next >