|
[1] onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis
[2] tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis transfretantes mare repleverunt te
[3] in aquis multis semen Nili messis fluminis fruges eius et facta est negotiatio gentium
[4] erubesce Sidon ait enim mare fortitudo maris dicens non parturivi et non peperi et non enutrivi iuvenes nec ad incrementum perduxi virgines
[5] cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro
[6] transite maria ululate qui habitatis in insula
[7] numquid non haec vestra est quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum
[8] quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam cuius negotiatores principes institores eius incliti terrae
[9] Dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam omnis gloriae et ad ignominiam deduceret universos inclitos terrae
[10] transi terram tuam quasi flumen filia maris non est cingulum ultra tibi
[11] manum suam extendit super mare conturbavit regna Dominus mandavit adversum Chanaan ut contereret fortes eius
[12] et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi
[13] ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos eius suffoderunt domos eius posuerunt eam in ruinam
[14] ululate naves maris quia devastata est fortitudo vestra
[15] et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis
[16] sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni tradita bene cane frequenta canticum ut memoria tui sit
[17] et erit post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum et reducet eam ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae
[18] et erunt negotiatio eius et mercedes eius sanctificatae Domino non condentur neque reponentur quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio eius ut manducent in saturitatem et vestiantur usque ad vetustatem
|
|
|
|