God comforts his church, promising to protect her for ever: he expostulates with the Jews for their ingratitude.
[1] Et nunc haec dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israel : Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo; meus es tu.
[2] Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te.
[3] Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israel, salvator tuus, dedi propitiationem tuam Aegyptum, Aethopiam, et Saba pro te.
[4] Ex quo honorabilis factus es in oculis meis, et gloriosus, ego dilexi te, et dabo homines pro te, et populos pro anima tua.
[5] Noli timere, quia ego tecum sum; ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te.
[6] Dicam aquiloni : Da; et austro : Noli prohibere; affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terrae.
[7] Et omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum.
[8] Educ foras populum caecum, et oculos habentem; surdum, et aures ei sunt.
[9] Omnes gentes congregatae sunt simul, et collectae sunt tribus. Quis in vobis annuntiet istud, et quae prima sunt audire nos faciet? Dent testes eorum, justificentur, et audiant et dicant : Vere.
[10] Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi; ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum; ante me non est formatus Deus, et post me non erit.
[11] Ego sum, ego sum Dominus; et non est absque me salvator.
[12] Ego annuntiavi, et salvavi; auditum feci, et non fuit in vobis alienus : vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus.
[13] Et ab initio ego ipse; et non est qui de manu mea eruat. Operabor, et quis avertet illud?
[14] Haec dicit Dominus, redemptor vester, Sanctus Israel : Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldaeos in navibus suis gloriantes.
[15] Ego Dominus, Sanctus vester, creans Israel, rex vester.
[16] Haec dicit Dominus, qui dedit in mari viam, et in aquis torrentibus semitam;
[17] qui eduxit quadrigam et equum, agmen et robustum; simul obdormierunt, nec resurgent; contriti sunt quasi linum, et extincti sunt.
[18] Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini.
[19] Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea; ponam in deserto viam, et in invio flumina.
[20] Glorificabit me bestia agri, dracones, et struthiones, quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo.
[21] Populum istum formavi mihi, laudem meam narrabit.
[22] Non me invocasti, Jacob; nec laborasti in me, Israel.
[23] Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et victimis tuis non glorificasti me; non te servire feci in oblatione, nec laborem tibi praebui in thure.
[24] Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non inebriasti me; verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis, praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.
[25] Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor.
[26] Reduc me in memoriam, et judicemur simul : narra si quid habes ut justificeris.
[27] Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui praevaricati sunt in me :
[28] et contaminavi principes sanctos; dedi ad internecionem Jacob, et Israel in blasphemiam.
|