|
[1] onus Babylonis quod vidit Isaias filius Amos
[2] super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces
[3] ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos in ira mea exultantes in gloria mea
[4] vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum praecepit militiae belli
[5] venientibus de terra procul a summitate caeli Dominus et vasa furoris eius ut disperdat omnem terram
[6] ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet
[7] propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis tabescet
[8] et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustae vultus eorum
[9] ecce dies Domini venit crudelis et indignationis plenus et irae furorisque ad ponendam terram in solitudine et peccatores eius conterendos de ea
[10] quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo
[11] et visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo
[12] pretiosior erit vir auro et homo mundo obrizo
[13] super hoc caelum turbabo et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem irae furoris eius
[14] et erit quasi dammula fugiens et quasi ovis et non erit qui congreget unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient
[15] omnis qui inventus fuerit occidetur et omnis qui supervenerit cadet in gladio
[16] infantes eorum adlident in oculis eorum diripientur domus eorum et uxores eorum violabuntur
[17] ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum non quaerant nec aurum velint
[18] sed sagittis parvulos interficiant et lactantibus uteri non misereantur et super filios non parcat oculus eorum
[19] et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclita in superbia Chaldeorum sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram
[20] non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem nec ponet ibi tentoria Arabs nec pastores requiescent ibi
[21] sed requiescent ibi bestiae et replebuntur domus eorum draconibus et habitabunt ibi strutiones et pilosi saltabunt ibi
[22] et respondebunt ibi ululae in aedibus eius et sirenae in delubris voluptatis
|