|
[1] onus Moab quia nocte vastata est Ar Moab conticuit quia nocte vastatus est murus Moab conticuit
[2] ascendit domus et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo et super Medaba Moab ululabit in cunctis capitibus eius calvitium omnis barba radetur
[3] in triviis eius accincti sunt sacco super tecta eius et in plateis eius omnis ululat descendit in fletum
[4] clamavit Esebon et Eleale usque Iasa audita est vox eorum super hoc expediti Moab ululabunt anima eius ululabit sibi
[5] cor meum ad Moab clamabit vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem per ascensum enim Luith flens ascendet et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt
[6] aquae enim Nemrim desertae erunt quia aruit herba defecit germen viror omnis interiit
[7] secundum magnitudinem operis et visitatio eorum ad torrentem salicum ducent eos
[8] quoniam circumiit clamor terminum Moab usque ad Gallim ululatus eius et usque ad puteum Helim clamor eius
[9] quia aquae Dibon repletae sunt sanguine ponam enim super Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis terrae
|
|
|
|