Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Prophecy Of Isaias (Isaiah) | >
< previous | Chapter 48 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66

[1] audite hoc domus Iacob qui vocamini nomine Israhel et de aquis Iuda existis qui iuratis in nomine Domini et Dei Israhel recordamini non in veritate neque in iustitia [2] de civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israhel constabiliti sunt Dominus exercituum nomen eius [3] priora ex tunc adnuntiavi et ex ore meo exierunt et audita feci ea repente operatus sum et venerunt [4] scivi enim quia durus es tu et nervus ferreus cervix tua et frons tua aerea [5] praedixi tibi ex tunc antequam venirent indicavi tibi ne forte diceres idola mea fecerunt haec et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista

[6] quae audisti vide omnia vos autem non adnuntiastis audita feci tibi nova ex nunc et conservata quae nescis [7] nunc creata sunt et non ex tunc et ante diem et non audisti ea ne forte dicas ecce cognovi ea [8] neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est auris tua scio enim quia praevaricans praevaricabis et transgressorem ex ventre vocavi te [9] propter nomen meum longe faciam furorem meum et laude mea infrenabo te ne intereas [10] ecce excoxi te sed non quasi argentum elegi te in camino paupertatis

[11] propter me propter me faciam ut non blasphemer et gloriam meam alteri non dabo [12] audi me Iacob et Israhel quem ego voco ego ipse ego primus et ego novissimus [13] manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa est caelos ego vocabo eos et stabunt simul [14] congregamini omnes vos et audite quis de eis adnuntiavit haec Dominus dilexit eum faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldeis [15] ego ego locutus sum et vocavi eum adduxi eum et directa est via eius

[16] accedite ad me et audite hoc non a principio in abscondito locutus sum ex tempore antequam fieret ibi eram et nunc Dominus Deus misit me et spiritus eius [17] haec dicit Dominus redemptor tuus Sanctus Israhel ego Dominus Deus tuus docens te utilia gubernans te in via qua ambulas [18] utinam adtendisses mandata mea facta fuisset sicut flumen pax tua et iustitia tua sicut gurgites maris [19] et fuisset quasi harena semen tuum et stirps uteri tui ut lapilli eius non interisset et non fuisset adtritum nomen eius a facie mea [20] egredimini de Babylone fugite a Chaldeis in voce exultationis adnuntiate auditum facite hoc efferte illud usque ad extrema terrae dicite redemit Dominus servum suum Iacob

[21] non sitierunt in deserto cum educeret eos aquam de petra produxit eis et scidit petram et fluxerunt aquae [22] non est pax dicit Dominus impiis

< previous | Chapter 48 | next >