|
[1] vae qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam scripserunt
[2] ut opprimerent in iudicio pauperes et vim facerent causae humilium populi mei ut essent viduae praeda eorum et pupillos diriperent
[3] quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis ad cuius fugietis auxilium et ubi derelinquetis gloriam vestram
[4] ne incurvemini sub vinculo et cum interfectis cadatis super omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
[5] vae Assur virga furoris mei et baculus ipse in manu eorum indignatio mea
[6] ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum
[7] ipse autem non sic arbitrabitur et cor eius non ita aestimabit sed ad conterendum erit cor eius et ad internicionem gentium non paucarum
[8] dicet enim
[9] numquid non principes mei simul reges sunt numquid non ut Charchamis sic Chalanno et ut Arfad sic Emath numquid non ut Damascus sic Samaria
[10] quomodo invenit manus mea regna idoli sic et simulacra eorum de Hierusalem et de Samaria
[11] numquid non sicut feci Samariae et idolis eius sic faciam Hierusalem et simulacris eius
[12] et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Hierusalem visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et super gloriam altitudinis oculorum eius
[13] dixit enim in fortitudine manus meae feci et in sapientia mea intellexi et abstuli terminos populorum et principes eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublime residentes
[14] et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum et sicut colliguntur ova quae derelicta sunt sic universam terram ego congregavi et non fuit qui moveret pinnam et aperiret os et ganniret
[15] numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur quomodo si elevetur virga contra levantem se et exaltetur baculus qui utique lignum est
[16] propter hoc mittet Dominator Deus exercituum in pinguibus eius tenuitatem et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi conbustio ignis
[17] et erit lumen Israhel in igne et Sanctus eius in flamma et succendetur et devorabitur spina eius et vepres in die una
[18] et gloria saltus eius et Carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur et erit terrore profugus
[19] et reliquiae ligni saltus eius pro paucitate numerabuntur et puer scribet eos
[20] et erit in die illa non adiciet residuum Israhel et hii qui fugerint de domo Iacob inniti super eo qui percutit eos sed innitetur super Dominum Sanctum Israhel in veritate
[21] reliquiae convertentur reliquiae inquam Iacob ad Deum fortem
[22] si enim fuerit populus tuus Israhel quasi harena maris reliquiae convertentur ex eo consummatio adbreviata inundabit iustitiam
[23] consummationem enim et adbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae
[24] propter hoc haec dicit Dominus Deus exercituum noli timere populus meus habitator Sion ab Assur in virga percutiet te et baculum suum levabit super te in via Aegypti
[25] adhuc enim paululum modicumque et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum
[26] et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam in via Aegypti
[27] et erit in die illa auferetur onus eius de umero tuo et iugum eius de collo tuo et conputrescet iugum a facie olei
[28] veniet in Aiath transibit in Magron apud Machmas commendabit vasa sua
[29] transierunt cursim Gabee sedes nostra obstipuit Rama Gabaath Saulis fugit
[30] hinni voce tua filia Gallim adtende Laisa paupercula Anathoth
[31] migravit Medemena habitatores Gebim confortamini
[32] adhuc dies est ut in Nob stetur agitabit manum suam super montem filiae Sion collem Hierusalem
[33] ecce Dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore et excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur
[34] et subvertentur condensa saltus ferro et Libanus cum excelsis cadet
|