|
[1] fili elemosynam pauperis ne fraudes et oculos tuos ne transvertas a paupere
[2] animam esurientem ne despexeris et non exasperes pauperem in inopia sua
[3] cor inopis ne adflixeris et non protrahas datum angustianti
[4] rogationem contribulati ne abicias et non avertas faciem tuam ab egeno
[5] ab inope ne avertas oculos propter iram et non relinquas quaerentibus tibi retro maledicere
[6] maledicentis enim te in amaritudine exaudietur precatio illius exaudiet autem eum qui fecit illum
[7] congregationi pauperum affabilem te facito et presbytero humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum
[8] declina pauperi aurem tuam et redde debitum tuum et responde pacifica in mansuetudine
[9] libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide feras in anima tua
[10] in iudicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum
[11] et eris velut filius Altissimi obaudiens et miserebitur tui magis quam mater
[12] sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit exquirentes se et praeibit in viam iustitiae
[13] et qui illam diligit diligit vitam et qui vigilaverint ad illam conplectebuntur placorem eius
[14] qui tenuerint illam vitam hereditabunt et quo introibit benedicit Deus
[15] qui serviunt ei obsequentes erunt Sancto et eos qui diligunt illam diligit Deus
[16] qui audit illam iudicat gentes et qui intuetur illam permanebit confidens
[17] si crediderit ei hereditabit illam et erunt in confirmatione creaturae illorum
[18] quoniam in temptatione ambulat cum eo et in primis eligit eum
[19] timorem et metum et adprobationem inducet super illum et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae donec temptet illum in cogitationibus illius et credat animae illius
[20] et firmabit illum et iterum adducet directum ad illum
[21] et denudat absconsa sua et thesaurizat super illum scientiam et intellectum iustitiae
[22] si autem oberraverit derelinquet eum et tradet illum in manus inimici sui
[23] fili conserva tempus et devita a malo
[24] pro anima tua non confundaris dicere verum
[25] est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gloriam et gratiam
[26] ne accipias faciem adversus faciem tuam nec adversus animam tuam mendacium
[27] non reverearis proximum tuum in casum suum
[28] nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas sapientiam tuam in decore eius
[29] in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus iustitiae
[30] non contradicas veritati ullo modo et de mendacio ineruditionis tuae confundere
[31] non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te homini pro peccato
[32] noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii
[33] pro iustitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos
[34] noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis
[35] noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi
[36] non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad reddendum collecta
|