|
[1] rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus ex ipsis
[2] curam illorum habe et sic conside et omni cura tua explicita recumbe
[3] ut laeteris propter illos et ornamentum gratiae accipias coronam et dignationem consequaris conrogationis
[4] loquere maior natu decet enim te
[5] primum verbum diligenti scientiam et non inpedias musica
[6] ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli extolli in sapientia tua
[7] gemmula carbunculi in ornamento auri et conparatio musicorum in convivio vini
[8] sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino
[9] audi tacens et pro reverentia accedet tibi bona gratia
[10] adulescens loquere in tua causa vix
[11] si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum
[12] in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et quaerens
[13] in medio magnatorum non praesumas et ubi sunt senes non multum loquaris
[14] ante grandinem praeibit coruscatio et pro reverentia accedet tibi bona gratia
[15] et hora surgendi non te trices praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude
[16] et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo superbo
[17] et super his omnibus benedicito Dominum qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis
[18] qui timet Deum excipiet doctrinam eius et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem
[19] qui quaerit legem replebitur ab ea et qui insidiose agit scandalizabitur in ea
[20] qui timent Dominum invenient iudicium iustum et iustitias quasi lucem accendent
[21] peccator homo devitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet conparationem
[22] vir consilii non disperiet intellegentia alienus et superbus non pertimescit timorem
[23] etiam postquam fecit cum eo sine consilio et suis insectationibus arguetur
[24] fili sine consilio nihil facias et post factum non paeniteberis
[25] in via ruinae non eas et non offendes in lapides ne credas te viae laboriosae ne ponas animae tuae scandalum
[26] et a filiis tuis cave et a domesticis tuis adtende
[27] in omni opere crede ex fide animae tuae haec est enim conservatio mandatorum
[28] qui credit Deo adtendit mandatis et qui confident in illo non minorabuntur
|