|
[1] honora medicum propter necessitatem etenim illum creavit Altissimus
[2] a Deo est omnis medella et a rege accipiet dationem
[3] disciplina medici exaltabit caput illius et in conspectu magnatorum conlaudabitur
[4] Altissimus creavit de terra medicinam et vir prudens non abhorrebit illi
[5] nonne a ligno indulcata est amara aqua
[6] ad agnitionem hominum virtutis illorum et dedit homini scientiam Altissimus honorari in mirabilibus suis
[7] in his curans mitigavit dolorem et unguentarius facit pigmentum suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non consummabuntur opera eius
[8] pax enim Dei super faciem terrae
[9] fili in tua infirmitate non despicias sed ora ad Dominum et ipse curabit te
[10] averte a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda cor tuum
[11] da suavitatem et memoriam similaginis et inpingua oblationem et da locum medico
[12] etenim illum Dominus creavit et non discedat a te quoniam opera eius sunt necessaria
[13] est enim tempus quando in manus eorum incurras
[14] ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter conversationem illorum
[15] qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum incidat in manus medici
[16] fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe plorare et secundum iudicium contine corpus illius et non despicias sepulturam illius
[17] propter delaturam amare fer luctum illius uno die et consolare propter tristitiam
[18] []
[19] a tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et tristitia cordis flectet cervicem
[20] in abductione permanet tristitia et substantia inopis secundum cor eius
[21] non dederis in tristitia cor tuum sed repelle eam a te et memento novissimorum
[22] noli oblivisci neque enim est conversio et huic nihil proderis et te ipsum pessimabis
[23] memor esto iudicii mei sic enim erit et tuum mihi heri et tibi hodie
[24] in requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare illum in exitu spiritus sui
[25] sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur actu sapientiam percipiet qua sapientia replebitur
[26] qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo stimulo boves agit et conversatur in operibus eorum et narratio eius in filiis taurorum
[27] cor suum dabit ad versandos sulcos et vigilia eius in sagina vaccarum
[28] sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem transigit qui sculpit signacula sculptilia et adsiduitas eius variat picturam cor suum dabit in similitudinem picturae et vigilia sua perficit opus
[29] sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri vapor ignis uret carnes eius et in calore fornacis concertatur
[30] vox mallei innovabit aurem eius et contra similitudinem vasi oculi eius
[31] cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornabit in consummatione
[32] sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis rotam qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum et innumera est omnis operatio eius
[33] in brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curvabit virtutem suam
[34] cor suum dabit ut consummet linitionem et vigilia sua mundabit fornacem
[35] omnes hi in manibus suis speraverunt et unusquisque in arte sua sapiens est
[36] sine his omnibus non aedificatur civitas
[37] et non inhabitabunt nec inambulabunt et in ecclesiam non transilient
[38] super sellam iudicis non sedebunt et testamentum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur
[39] sed creaturam aevi confirmabunt et deprecatio illorum in operatione artis adcommodantes animam suam et conquirentes in lege Altissimi
|