|
[1] de fenore qui facit misericordiam fenerat proximum et qui praevalet manu mandata servat
[2] fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo
[3] confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est
[4] multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et praestiterunt molestiam his qui se adiuvaverunt
[5] donec accipiant osculantur manum dantis et in promissionibus humiliant vocem suam
[6] et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur verba acediae et murmurationum et tempus causabitur
[7] si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet dimidium et conputabit illud quasi inventionem
[8] sin autem fraudavit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis
[9] et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam
[10] multi non causa nequitiae non feneraverunt sed fraudari gratis timuerunt
[11] verumtamen super humilem animo fortior esto et pro elemosyna non trahas illum
[12] propter mandatum adsume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas illum vacuum
[13] perde pecuniam pro fratre et amico et non abscondas illam sub lapide in perditionem
[14] pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi et proderit tibi magis quam aurum
[15] conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te exorabit ab omni malo
[16] []
[17] []
[18] super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit
[19] vir bonus fidem facit proximo suo et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi
[20] gratiam fideiussoris ne obliviscaris dedit enim pro te animam suam
[21] repromissorem fugit peccator et inmundus
[22] bona repromissoris sibi adscribit peccator et ingratus sensu derelinquet liberantem se
[23] vir repromittit de proximo suo et cum perdiderit reverentiam relinquetur ab eo
[24] repromissio nequissima multos perdidit dirigentes et commovit illos quasi fluctus maris
[25] viros potentes gyrans migrare fecit et vagati sunt in gentibus alienis
[26] peccator transgrediens mandata Domini incidet in promissionem nequa et qui conatur multa agere incidet in iudicium
[27] recupera proximum secundum virtutem tuam et adtende tibi ne incidas
[28] initium vitae aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem
[29] melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio
[30] super minimum et magnum placeat tibi et inproperium peregrinationis non audies
[31] vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os
[32] hospitabit et pascet et potabit ingratos et ad haec amara audiet
[33] transi hospes et orna mensam et quae in manu habes ciba ceteros
[34] exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater
[35] gravia haec homini habenti sensum correptio domus et inproperium feneratoris
|