Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Ecclesiasticus | >
< previous | Chapter 13 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51  52

[1] qui tetigerit picem inquinabitur ab illa et qui communicaverit superbo inducet superbiam [2] pondus super se tollit qui honestiori communicat et ditiori te ne socius fueris [3] quid communicabit caccabus ad ollam quando enim conliserint confringetur [4] dives iniuste egit et fremebit pauper autem laesus tacebit [5] si largitus fueris adsumet te et si non habueris derelinquet te

[6] si habes convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te [7] si necessarius illi fueris subplantabit te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet quid opus est tibi [8] et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te [9] [] [10] adtende ne seductus in stultitiam humilieris

[11] noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in stultitiam seducaris [12] advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit [13] ne inprobus sis ne inpingaris et longe abesto ne eas in oblivionem [14] ne retineas ex aequo loqui cum illo ne credas multis verbis illius ex multa enim loquella temptabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis [15] inmitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis

[16] cave tibi et adtende diligenter auditui tuo quoniam cum subversione tua ambulas [17] audiens vero illa quasi in somnis vide et vigilabis [18] omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua [19] omne animal diligit similem sibi sic et omnis homo proximum sibi [20] omnis caro ad similem sibi coniungitur et omnis homo simili sui sociabitur

[21] si communicabit lupus agno aliquando sic peccator iusto [22] quae communicatio sancto homini ad canem aut quae pax bona diviti ad pauperem [23] venatio leonis onager in heremo sic pascua sunt divitum pauperes [24] et sicut abominatio est superbo humilitas sic execratio divitis pauper [25] dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum ceciderit expellitur et a notis

[26] diviti decepto multi recuperatores locutus est superba et iustificaverunt illum [27] humilis deceptus est et insuper arguitur locutus est sensate et non est datus ei locus [28] dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad nubes perducent [29] pauper locutus est et dicunt quis est hic et si offenderit subvertunt illum [30] bona est substantia cui non est peccatum in conscientia et nequissima paupertas in ore impii

[31] cor hominis inmutat faciem illius sive in bona sive in mala [32] vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies et cum labore

< previous | Chapter 13 | next >