|
[1] quam bonum est arguere quam irasci et confitentem in oratione non prohibere
[2] concupiscentia spadonis devirginavit iuvenem
[3] sic qui facit per vim iudicium inique
[4] quam bonum est correptum manifestare paenitentiam sic enim effugies voluntarium peccatum est tacens qui invenitur sapiens
[5] et est odibilis qui procax est ad loquendum
[6] est autem tacens non habens sensum loquellae et est tacens sciens tempus apti temporis
[7] homo sapiens tacebit usque ad tempus lascivus autem et inprudens non servabunt tempus
[8] qui multis utitur verbis laedit animam suam et qui potestatem sibi adsumit iniuste odietur
[9] est processio in malis viro indisciplinato et est inventio in detrimentum
[10] est datus qui non sit utilis et est datus cuius retributio duplex
[11] est propter gloriam minoratio et est qui ab humilitate levavit caput
[12] est qui multa redimat modico pretio et restituens ea septuplum
[13] sapiens in verbis se ipsum amabilem facit gratiae autem fatuorum effundentur
[14] datus insipientis non erit utilis tibi oculi enim illius septimplices sunt
[15] exigua dabit et multa inproperabit et apertio oris illius inflammatio est
[16] hodie fenerat quis et cras expetit et odibilis homo huiusmodi
[17] fatuo non erit amicus et non erit gratia bonis illius
[18] qui enim edunt panem illius falsi linguae sunt quotiens et quanti inridebunt eum
[19] neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit similiter et quod non erat habendum
[20] lapsus falsae linguae quasi qui pavimento cadens nam et sic casus malorum festinanter venient
[21] homo acharis quasi fabula vana in ore indisciplinatorum adsidua erit
[22] ex ore fatui reprobabitur parabola non enim dicit illam in tempore suo
[23] est qui vetatur peccare ab inopia et in requie sua stimulabitur
[24] est qui perdit animam suam prae confusione et ab inprudenti persona perdet eam personae autem acceptione perdet se
[25] est qui prae confusione promittit amico et lucratus est eum inimicum gratis
[26] obprobrium nequa in homine mendacium et in ore indisciplinatorum adsidue erit
[27] potius furem quam adsiduitas viri mendacis perditionem autem ambo hereditabunt
[28] mores hominum mendacium sine honore et confusio illius cum ipso sine intermissione
[29] verbum parabolarum sapiens in verbis producet se ipsum et homo prudens placebit magnatis
[30] qui operatur terram suam inaltabit acervum fructuum et qui operatur iustitiam ipse exaltabitur qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem
[31] xenia et dona excaecant oculos iudicum et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum
[32] sapientia absconsa et thesaurus invisus quae utilitas in utrisque
[33] melius in hominibus qui abscondent insipientiam suam quam qui abscondunt sapientiam suam
|