|
[1] in tribus placitum est spiritui meo quae sunt probata coram Deo et hominibus
[2] concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier sibi consentientes
[3] tres species odivit anima mea et adgravor valde animae illorum
[4] pauperem superbum et divitem mendacem et senem fatuum et insensatum
[5] in iuventute tua non congregasti et quomodo invenies eam in senectute tua
[6] quam speciosum canitiae iudicium et presbyteris cognoscere consilium
[7] quam speciosa veteranis sapientia et gloriosis intellectus et consilium
[8] corona senum multa peritia et gloria illorum timor Dei
[9] novem insuspicabilia cordis magnificavi et decimum dicam in lingua hominibus
[10] homo qui iucundatur in filiis vivens et videns subversionem inimicorum
[11] beatus qui inhabitat cum muliere sensata et qui in lingua sua non est lapsus et qui non servivit indignis se
[12] beatus qui invenit amicum verum et qui enarrat iustitiam auri audienti
[13] quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam sed non est super timentem Deum
[14] timor Dei super omnia superposuit
[15] beatus cui donatum est habere timorem Dei qui tenet illum cui adsimilabitur
[16] timor Dei initium dilectionis eius fidei autem initium adglutinandum est ei
[17] omnis plaga tristitia cordis est et omnis malitia nequitia mulieris est
[18] et omnem plagam et non plagam videbit cordis
[19] et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris
[20] et omnem obductum et non obductum odientium
[21] et omnem vindictam et non vindictam inimicorum
[22] non est caput nequius super caput colubri
[23] et non est ira super iram inimici commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequa
[24] nequitia mulieris inmutat faciem eius et obcaecabit vultum suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum eius
[25] et audiens suspirabit modicum
[26] brevis malitia super malitiam mulieris sors peccatorum cadat super illam
[27] ascensus harenosus in pedibus veterani sic mulier linguata homini quieto
[28] ne respicias in mulieris speciem et non concupiscas mulierem in specie
[29] mulieris ira et inreverentia et confusio magna
[30] mulier si primatum habeat contraria est viro suo
[31] cor humile et facies tristis et plaga mortis mulier nequa
[32] manus debiles et genua dissoluta mulier quae non beatificat virum suum
[33] a muliere initium factum est peccati et per illam omnes morimur
[34] non des aquae tuae exitum nec modicum nec mulieri nequa veniam prodeundi
[35] si non ambulaverit ad manum tuam et confundet te in conspectu inimicorum
[36] a carnibus tuis abscide illam ne semper te abutatur
|