Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Ecclesiasticus | >
< previous | Chapter 9 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51  52

[1] non zeles mulierem sinus tui ne ostendas super te malitiam doctrinae nequam [2] non des mulieri potestatem animae tuae ne ingrediatur in virtute tua et confundaris [3] ne respicias mulierem multivolam ne forte incidas in laqueos illius [4] cum psaltrice ne adsiduus sis nec audias illam ne forte pereas in efficacia illius [5] virginem ne conspicias ne forte scandalizeris in decore illius

[6] non des fornicariis animam tuam in nullo ne perdas te et hereditatem tuam [7] noli conspicere in vicis civitatis nec oberraveris in plateis illius [8] averte faciem tuam a muliere compta et non circumspicias speciem alienam [9] propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit [10] omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via conculcatur

[11] speciem mulieris alienae multi admirati reprobi facti sunt conloquium enim illius quasi ignis exardescit [12] cum aliena muliere non accumbas super cubitum cum aliena muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum [13] et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in illa et sanguine tuo labaris in perditionem [14] ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit similis illi [15] vinum novum amicus novus veterescat et cum suavitate bibes illud

[16] non zeles gloriam et opes peccatoris non enim scis quae futura sit illius subversio [17] non placeat tibi iniuria iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius [18] longe abesto ab homine potestatem habente occidendi et non suspicaberis timorem mortis [19] et si accesseris ad illum noli aliquid committere ne forte auferat vitam tuam [20] communionem mortis scito quoniam in medium laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis

[21] secundum virtutem tuam cave te a proximo et cum sapientibus et prudentibus tracta [22] viri iusti sint tibi convivae et in timore Dei sit gloriatio tibi [23] et in sensu sit tibi cogitatus et omnis narratio tua in praeceptis Altissimi [24] in manus artificum opera laudabitur et princeps populi in sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum [25] terribilis est in civitate sua homo linguosus et temerarius in verbo suo odibilis erit

< previous | Chapter 9 | next >