|
[1] Domine pater et dominator vitae meae non relinquas me ne sinas me cadere in illis
[2] quis superponet in me in cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam sapientiae ut ignorationibus eorum non parcant mihi et non pareant delicta illorum
[3] et adincrescant ignorantiae meae et multiplicentur delicta mea et peccata mea abundent et incidam in conspectu adversariorum et gaudeat inimicus meus
[4] Domine pater et Deus vitae meae ne derelinquas me in cogitatu illorum
[5] extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne desiderium averte a me
[6] aufer a me ventris concupiscentias et concubitus concupiscentiae ne adprehendant me et animae inreverenti et infrunitae ne tradas me
[7] doctrina oris doctrinam oris audite filii et qui custodierit illam non periet in labiis suis nec scandalizabitur in operibus nequissimis
[8] in vanitate sua adprehendetur peccator et superbus et maledicus scandalizabitur in illo
[9] iurationi non adsuescat os tuum multus enim casus in illa
[10] nominatio vero Dei non sit adsidua in ore tuo et nominibus sanctorum non admiscearis quoniam non eris inmunis ab eis
[11] sicut enim servus interrogatus adsidue a livore non minuetur sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur
[12] vir multum iurans implebitur iniquitate et non discedet a domo illius plaga
[13] et si frustraverit delictum ipsius super ipsum erit et si dissimulaverit delinquet dupliciter
[14] et si in vacuum iuraverit non iustificabitur replebitur enim retributione domus illius
[15] est et alia loquella contraria morti non inveniatur in hereditate Iacob
[16] etenim a misericordibus omnia haec auferentur et in delictis non volutabunt
[17] indisciplinose non adsuescat os tuum est enim in illa verbum peccati
[18] memento patris et matris tuae in medio enim magnatorum consistis
[19] ne forte obliviscatur te in conspectu illorum et adsiduitate tua infatuatus inproperium patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tuae maledicas
[20] homo adsuetus in verbis inproperii in omnibus diebus suis non erudietur
[21] duo genera abundant in peccatis et tertium adducit iram et perditionem
[22] anima calida quasi ignis ardens non extinguetur donec aliquid gluttiat
[23] et homo nequam in ore carnis suae non desinet donec incendat ignem
[24] homini fornicario omnis panis dulcis non cessabit transgrediens a lecto suo
[25] omnis homo qui transgreditur lectum suum contemnens in animam suam et dicens quis me videt
[26] tenebrae circumdant me et parietes cooperiunt me et nemo circumspicit me quem vereor delictorum meorum non memorabitur Altissimus
[27] et non intelleget quoniam omnia videt oculus illius quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor et oculi hominum timentes illum
[28] et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconsas partes
[29] Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita sic et post perfectum respicit omnia
[30] hic in plateis civitatis vindicabitur quasi pullus equinus fugabitur et ubi non speravit adprehendetur
[31] et erit dedecus omnibus quod non intellexerit timorem Dei
[32] sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio
[33] primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit et secundo virum suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi
[34] haec in ecclesiam adducetur et in filios eius respicietur
[35] non tradent filii eius radices et rami eius non dabunt fructum
[36] derelinquent in maledictum memoriam illius et dedecus illius non delebitur
[37] et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini
[38] et gloria magna est sequi Dominum longitudo enim dierum adsumetur ab eo
|