|
[1] fili accedens servituti Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad temptationem
[2] deprime cor tuum et sustine declina aurem et excipe verba intellectus et ne festines in tempus obductionis
[3] sustine sustentationes Dei coniungere Deo et sustine ut crescat in novissimo vita tua
[4] omne quod tibi adplicitum fuerit accipe et in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam
[5] quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero receptibiles in camino humiliationis
[6] crede Deo et recuperabit te et dirige viam tuam et spera in illum serva timorem illius et in illo veteresce
[7] metuentes Deum sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo ne cadatis
[8] qui timetis Deum credite illi et non evacuabitur merces vestra
[9] qui timetis Deum sperate in illum et in oblectatione veniet vobis misericordia
[10] qui timetis Deum diligite illum et inluminabuntur corda vestra
[11] respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit in Dominum et confusus est
[12] permansit in mandatis eius et derelictus est et quis invocavit illum et despexit illum
[13] quoniam pius et misericors Deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate
[14] vae duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis
[15] vae dissolutis corde qui non credunt Deo ideo non protegentur ab eo
[16] vae his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et deverterunt in vias pravas
[17] et quid facietis cum inspicere coeperit Deus
[18] qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservabunt viam illius
[19] qui timent Dominum inquirent quae beneplacita sunt illi et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius
[20] qui timent Dominum parabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas
[21] qui timent Dominum custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius
[22] dicentes si paenitentiam non egerimus incidemus in Dei manus et non in manus hominum
[23] secundum enim magnitudinem illius sic et misericordia ipsius cum ipso
|