|
[1] diligite iustitiam qui iudicatis terram sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum
[2] quoniam invenitur ab his qui non temptant illum apparet autem eis qui fidem habent in illum
[3] perversae enim cogitationes separant a Deo probata autem virtus corripit insipientes
[4] quoniam in malivolam animam non intrabit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis
[5] sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu et corripietur superveniente iniquitate
[6] benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis eius scrutator est verus et linguae illius auditor
[7] quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis
[8] propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec praeteriet illum corripiens iudicium
[9] in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius
[10] quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur
[11] custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest et a detractione parcite linguae quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam
[12] nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque adquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum
[13] quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum
[14] creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in terra
[15] iustitia enim inmortalis est
[16] impii autem manibus et verbis arcessierunt illam et aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam quoniam digni sunt qui sunt ex parte illius
|
|
|
|