|
[1] vigilia honestatis tabefacit carnes et cogitatus illius auferet somnum
[2] cogitatus praesentiae avertit sensum et infirmitas gravis sobriam facit animam
[3] laboravit dives in congregatione substantiae et in requie sua replebitur bonorum suorum
[4] laboravit pauper in diminutione victus et in fine inops fit
[5] qui aurum diligit non iustificabitur et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea
[6] multi dati sunt in auri casus et facta est in facie ipsius perditio illorum
[7] lignum offensionis est aurum sacrificantium vae illis qui sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo
[8] beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris
[9] quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita sua
[10] quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi in gloria aeterna qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit
[11] ideo stabilita sunt bona illius in Deo et elemosynas illius enarrabit ecclesia sanctorum
[12] de continentia supra mensam magnam sedisti non aperias super illam faucem tuam prior
[13] non dicas simulata sunt quae super illa sunt
[14] memento quoniam malum oculus nequa
[15] nequius oculo quid creatum est ideo ab omni facie sua lacrimabitur cum viderit
[16] ne extendas manum tuam prior et invidia contaminatus obrubescas
[17] nec conprimaris in convivio
[18] intellege proximi tui ex te ipso
[19] utere quasi homo frugi quae tibi adponuntur et non cum manducas multum odio habearis
[20] cessa prior causa disciplinae et noli nimius esse ne forte offendas
[21] et si in medio multorum sedisti prior illis non extendas manum tuam nec prior poscas bibere
[22] quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem
[23] vigilia et cholera et tortura viro infrunito
[24] somnus sanitatis in homine parco dormiet usque in mane et anima illius cum ipso delectabitur
[25] et si coactus fueris in edendo multum surge e medio et vome et refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitates
[26] audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies mea verba
[27] in omnibus operibus tuis esto velox et omnis infirmitas non occurret tibi
[28] splendidum in panibus benedicent labia multorum et testimonium veritatis illius fidele
[29] in nequissimo pane murmurabit civitas et testimonium nequitiae illius verum est
[30] diligentes in vino noli provocare multos enim exterminavit vinum
[31] ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum
[32] aequavit in vita vinum hominibus si bibas illud moderate eris sobrius
[33] quae est vita quae minuitur vino
[34] quid defraudat vitam mors
[35] vinum in iucunditate creatum est non in ebrietate ab initio
[36] exultatio animae et cordis vinum moderate potatum
[37] sanitas est et corpori et animae
[38] vinum multum potatum inritationem et iram et ruinas multas facit
[39] amaritudo animae vinum multum potatum
[40] ebrietatis animositas inprudentis offensio minorans virtutem et faciens vulnera
[41] in convivio vini non arguas proximum et non despicias eum in iucunditate illius
[42] verba inproperii non dicas illi et non premas illum in repetendo
|