|
[1] miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum
[2] et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua
[3] adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam
[4] sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in illis
[5] ut cognoscant te sicut et nos agnovimus quoniam non est Deus praeter te Domine
[6] innova signa et inmuta mirabilia
[7] glorifica manum et brachium dextrum
[8] excita furorem et effunde iram
[9] extolle adversarium et adflige inimicum
[10] festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia tua
[11] in ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem
[12] contere caput principum inimicorum dicentium non est alius praeter nos
[13] congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio
[14] miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israhel quem coaequasti primogenito tuo
[15] miserere civitati sanctificationis tuae Hierusalem civitati requiei tuae
[16] reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum
[17] da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores
[18] da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum
[19] secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via iustitiae et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum
[20] omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior
[21] fauces contingit cibum ferae et cor sensatum verba mendacia
[22] cor pravum dabit tristitiam et homo peritus resistet illi
[23] omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiae
[24] species mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium
[25] si est lingua curationis et mitigationis misericordiae non est vir illius contra filios hominum
[26] qui possidet mulierem inchoat possessionem adiutorium contra illum est et columna ut requies
[27] ubi non est sepis diripietur possessio et ubi non est mulier gemescit egens
[28] cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem
|