|
[1] non litiges cum homine potente ne forte incidas in manus illius
[2] non contendas cum viro locuplete ne forte contra consistat litem tibi
[3] multos perdidit aurum atque argentum et usque cor regum extendit et convertit
[4] non litiges cum homine linguato et non strues in igne illius ligna
[5] non communices homini indocto ne male de progenie tua loquatur
[6] ne despicias hominem avertentem se a peccato neque inproperes ei memento quoniam omnes sumus in correptionem
[7] ne spernas hominem in sua senecta etenim ex nobis senescunt
[8] noli de mortuo gaudere sciens quoniam omnes morimur et in gaudium nolumus venire
[9] ne despicias narrationem presbyterorum sapientium et in proverbiis illorum conversare
[10] ab ipsis enim disces doctrinam intellectus et servire magnatis sine querella
[11] non te praetereat narratio seniorum et ipsi enim didicerunt a patribus suis
[12] quoniam ab ipsis disces intellectum et in tempore necessitatis responsum
[13] non incendas carbones peccatoris arguens eos ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum
[14] ne contra faciem stes contumeliosi ne sedeat quasi insidiator ori tuo
[15] noli fenerare homini fortiori te quod si feneraveris tamquam perditum habe
[16] non spondeas super virtutem tuam quod si spoponderis quasi restituens cogita
[17] non iudices contra iudicem quoniam secundum quod dignum est iudicat
[18] cum audace non eas in via ne forte gravet mala sua in te ipse enim secundum voluntatem suam vadit et simul cum stultitia illius peries
[19] cum iracundo non facias rixam cum audace non eas in desertum quoniam quasi nihil est ante illum sanguis et ubi non est adiutorium elidet te
[20] cum fatuis ne consilium habeas non enim poterunt diligere nisi quae ipsis placent
[21] coram extraneo ne facias consilium nescis enim quid pariet
[22] non omni homini cor tuum manifestes ne forte inferat tibi gratiam et convicietur tibi
|