Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 32 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

[1] Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei obviam angeli Dei [2] quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra [3] misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom [4] praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem [5] habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo

[6] reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris [7] timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas [8] dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quae reliqua est salvabitur [9] dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibi [10] minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior

[11] erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis [12] tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest [13] cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae habebat munera Esau fratri suo [14] capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti [15] camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem

[16] et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem [17] et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae sequeris [18] respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit [19] similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum [20] et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi

[21] praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa in Castris [22] cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc [23] transductisque omnibus quae ad se pertinebant [24] remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane [25] qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit

[26] dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi [27] ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob [28] at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebis [29] interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco [30] vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea

[31] ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede [32] quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstipuerit

< previous | Chapter 32 | next >