Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 33 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

[1] levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque famularum [2] et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph novissimos [3] et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater eius [4] currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit [5] levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo

[6] et adpropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt [7] accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Ioseph et Rahel adoraverunt [8] quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo [9] et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi [10] dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius

[11] et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens [12] ait gradiamur simul eroque socius itineris tui [13] dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges [14] praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir [15] respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei

[16] reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir [17] et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula [18] transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in terra Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et habitavit iuxta oppidum [19] emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis [20] et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israhel

< previous | Chapter 33 | next >