|
[1] benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram
[2] et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt
[3] et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia
[4] excepto quod carnem cum sanguine non comedetis
[5] sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis
[6] quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo
[7] vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam
[8] haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo
[9] ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
[10] et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae
[11] statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram
[12] dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas
[13] arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram
[14] cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus
[15] et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem
[16] eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram
[17] dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram
[18] erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan
[19] tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram
[20] coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam
[21] bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo
[22] quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras
[23] at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt
[24] evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor
[25] ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis
[26] dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius
[27] dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius
[28] vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis
[29] et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est
|