Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 29 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

[1] profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem [2] et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur [3] morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent [4] dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran [5] quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus

[6] sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo [7] dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite [8] qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges [9] adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat [10] quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur

[11] et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit [12] et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo [13] qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris [14] respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius [15] dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias

[16] habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel [17] sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu [18] quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis [19] respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me [20] servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine

[21] dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam [22] qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias [23] et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum [24] dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam [25] et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi

[26] respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias [27] imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis [28] adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem [29] cui pater servam Balam dederat [30] tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis

[31] videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente [32] quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus [33] rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon [34] concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi [35] quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere

< previous | Chapter 29 | next >