|
[1] hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium
[2] filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras
[3] porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma
[4] filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim
[5] ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis
[6] filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan
[7] filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan
[8] porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra
[9] et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino
[10] fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar
[11] de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale
[12] Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna
[13] at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim
[14] et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim
[15] Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum
[16] et Iebuseum et Amorreum Gergeseum
[17] Eveum et Araceum Sineum
[18] et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum
[19] factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa
[20] hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis
[21] de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore
[22] filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram
[23] filii Aram Us et Hul et Gether et Mes
[24] at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber
[25] natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan
[26] qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare
[27] et Aduram et Uzal Decla
[28] et Ebal et Abimahel Saba
[29] et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan
[30] et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem
[31] isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis
[32] hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium
|