Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 31 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

[1] postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus [2] animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius [3] maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum [4] misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges [5] dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum

[6] et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro [7] sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi [8] si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quaeque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt [9] tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi [10] postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum

[11] dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob et ego respondi adsum [12] qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quae fecit tibi Laban [13] ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae [14] responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri [15] nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium nostrum

[16] sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia quae praecepit fac [17] surrexit itaque Iacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos abiit [18] tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quaesierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan [19] eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata est idola patris sui [20] noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret

[21] cumque abisset tam ipse quam omnia quae iuris eius erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad [22] nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob [23] qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad [24] viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Iacob [25] iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium

[26] et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio [27] cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara [28] non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc [29] valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius [30] esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos

[31] respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas [32] quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola [33] ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis [34] illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti [35] ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quaerentis est

[36] tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me [37] et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et iudicent inter me et te [38] idcirco viginti annis fui tecum oves tuae et caprae steriles non fuerunt arietes gregis tui non comedi [39] nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas [40] die noctuque aestu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis

[41] sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus [42] nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri [43] respondit ei Laban filiae et filii et greges tui et omnia quae cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis [44] veni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et te [45] tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum

[46] dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum [47] quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii uterque iuxta proprietatem linguae suae [48] dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis [49] intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a nobis [50] si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit

[51] dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te [52] testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans [53] Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac [54] immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi [55] Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversus in locum suum

< previous | Chapter 31 | next >