|
[1] vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis
[2] congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum
[3] Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperio
[4] effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius
[5] Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia
[6] in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum
[7] maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel
[8] Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui
[9] catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum
[10] non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium
[11] ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum
[12] pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores
[13] Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem
[14] Isachar asinus fortis accubans inter terminos
[15] vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens
[16] Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel
[17] fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro
[18] salutare tuum expectabo Domine
[19] Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum
[20] Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus
[21] Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis
[22] filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum
[23] sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi habentes iacula
[24] sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel
[25] Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae
[26] benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos
[27] Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere dividet spolia
[28] omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis
[29] et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei
[30] contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri
[31] ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet
[32] finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum
|