|
[1] hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum
[2] masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt
[3] vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth
[4] et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias
[5] et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est
[6] vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos
[7] vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias
[8] et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est
[9] vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan
[10] post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias
[11] factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est
[12] vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel
[13] et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias
[14] et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est
[15] vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared
[16] et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias
[17] et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est
[18] vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch
[19] et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias
[20] et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est
[21] porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam
[22] et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias
[23] et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni
[24] ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus
[25] vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech
[26] et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias
[27] et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est
[28] vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium
[29] vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus
[30] vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias
[31] et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est
[32] Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth
|