|
[1] igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar
[2] dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecanti
[3] tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem
[4] qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns despexit dominam suam
[5] dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quae videns quod conceperit despectui me habet iudicet Dominus inter me et te
[6] cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit
[7] cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in via Sur
[8] dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quae respondit a facie Sarai dominae meae ego fugio
[9] dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius
[10] et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non numerabitur prae multitudine
[11] ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismahel eo quod audierit Dominus adflictionem tuam
[12] hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula
[13] vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me
[14] propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse est inter Cades et Barad
[15] peperitque Abrae filium qui vocavit nomen eius Ismahel
[16] octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem
|
|
|
|